monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 6
BLANDI. Hic, qui unde vivat non habet, quam care tyrannicidas vestros emancat! Quid ais, pirata fili, piratarum magister, eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata venditor est? ROMANI HISPONIS. 'Pater piratis salutem': hanc eripis filio. 'duplam dabo': quid necesse est? potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuerunt piratae, et cum dimitterent, dixerunt: 'indica patri tuo non omnia piratas vendere. ' MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi; verum confitendum: vobis remissae sunt. exhibeo, res publica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae salvae ad te perlatae sunt. fac quod voles, illud unum rogo: si peccaverunt, cuilibet tu vinciendas trade; si isti trades, sic alligabit, quomodo (qui) voluit praecidere.